- SARBRUGIUM
- SARBRUGIUMGerman. SARBRUCK, nomen Comitatus Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite ex Familia Nassovia, ad fluv. Saravum, unde ei nomen, Saravi-Pons, hoc enim vernaculum nomen significat: haud pridem a Gallis male habitum. Lineae huius auctor Ioannes fuit Comes Weilburgi et Idstenii, Adolphi Imperatoris nepos, ex filio eius Gerlaco. Is enim ductâ Annâ, Ioannis Comitis Sarbrugiensis filiâ unicâ et herede, Comitarum hunc Weilburgensi iunxit, defunctus circa A. C. 1371. Ei successit in utroque Comitatu fil. Philippus, qui decessit A. C. 1429. Sed cum geminos reliquisset filios, Philippum ex priore coniuge, et Ioannem, ex altera Anna Hohenloica Comite divisis eius ditionibus, prior Weilburgium nactus est, alter Saraepontanum Comitatum, obtinuit. A' quo tempore divisi illi mansêre, usque ad A. C. 1559. quô, Philippô Ioannis Ludovici filiô, ultimô lineae suae, exstinctô, ad Albertum Comitem Weilburgi hereditas devoluta est, qui utramque ditionem denuo iunxit. Mox iterum divisio facta, mortuô Ludovicô Comite A. C. 1627. Ex huius enim filiis, Wilhelmo Ludovico Saravi-pons, seu Sarbrucken; Ioanni Wisbada cum Idstenio, et Ernesto Casimiro Weilburgum obtigit, unde totidem lineae. Primi liberos, qui novam iterum divisionem constituunt, recensebimus paulo post, Maiores sic habent: Ioannes Comes Nassov. in Weilburg, defunctus A. C. 1480. ex Elisabetha (filia Ludovici Landgravii Hassiae) suscepit Ludovicum Comitem in Weilburg, qui decessit A. C. 1523. Pater ex Margaretha Nassovia, Philippi Comitis Nassov. in Weilburg, demortui A. C. 1559. Hôc et Annâ Comite Mansfeldiâ, genitus Albertus, iunxit sibi Annam Nassovicam, et ex ea genuit Ludovicum Comitem Nassoviae in Sarbruck, qui decessit A. C. 1627. uti diximus. Eius fil. primogenitus, ex Anna Maria Hassiaca, Wilhelmus Ludovicus Saraepontanum Comitat. in hereditatis paternae divisione nactus, iunxit sibi Annam Ameliam Marchionem Badensem (Georgiô Fridericô Marchione Badensi in Durlach genitam) et ex ea numerosam suscepit prolem, defunctus A. C. 1640. Eorum liberi erant, Crato (natus A. C. 1621. denatus A. C. 1642.) Ioannes Ludovicus (natus A. C. 1625.) Gustaphus Adolfus (natus A. C. 1632.) Volradus (natus A. C. 1635.) Anna Iuliana (uxor Friderici Comitis Palatini Rheni in Zweibruck) Carolina (uxor Ludovici Eberhardi Comitis Letningensis) Anna Sibylla (uxor Augusti Philippi Ducis Holsatiae) omnes Comites Nassoviae etc. Lineae Saraepontanae. E' quibus Ioannes Ludovicus, iunxit sibi Dorotheam Catharinam Palatiham, et habitat in Ottweiler; Pater Christiani Ludovici (nati et denati A. C. 1650. Friderici Ludovici (nati 1651.) Annae Catharinae (natae 1653.) Volradi (nati 1656.) Caroli Sigfridi (nati 1659.) Ludovici (nati 1661.) Luisae, Mauritii etc. Comitum Nassoviae et Saraeponti etc. in Ottweiler. gustavus Adolfus, habitar in Sarbruck, et uxorem nactus Claram Hohenloicam, ex ea suscepit Ludovicum Cratonem, Carolum Ludovicum etc. Comites Nassoviae et Saraeponti etc. in Sarbruck. Volradus vero, habitat in Usingen. Vide Philipp. Iac. Spenerum, Theatro Nohilit. Europ. Part. I. p. 21. et 164.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.